Affichage de 1 résultats

Description archivistique
Aperçu avant impression Affichage :

Authentique des reliques de la Passion signé par l’empereur Baudouin II à Saint-Germain-en-Laye

« Balduinus, Dei gratia fidelissimus in Christo imperator a Deo coronatus, Romaniae moderator et semper Augustus, universis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris ad quos litterae praesentes pervenerunt, aeternam in Domino salutem. Notum fieri volumus universis, quod nos carissimo amico et consanguineo nostro Ludovico, regi Franciae illustrissimo, sacrosanctam spineam coronam Domini et magnam portionem vivificae crucis Christi, una cum aliis pretiosis et sacris reliquiis, quae propriis vocabulis inferius sunt expressa, quas olim in Constantinopolitana urbe venerabiliter collocatas, et tandem pro urgenti necessitate imperii Constantinopolitani diversis creditoribus et diversis temporibus pignori obligatas, idem dominus rex, de nostra voluntate, redemit magna pecuniae quantitate, et eas fecit Parisius, de beneplacito nostro transferri, eidem domino regi, spontaneo et gratuito dono plane dedimus, absolute concessimus et ex toto quitavimus et quitamus, quas utique venerandas reliquias propriis nominibus duximus exprimendas, videlicet praedictam sacro sanctam spineam coronam Domini, et crucem sanctam. Item de sanguine D. n. J. C. ; pannos infantiae Salvatoris, quibus fuit in cunabulis involutus ; aliam magnam partem de ligno sanctae crucis ; sanguinem, qui de quadam imagine Domini ab infideli percussa stupendo miraculo distillavit ; catenam etiam, sive vinculum ferreum, quasi in modum annuli factum, quo creditur idem Dominus fuisse ligatus ; sanctam toellam, tabulae insertam ; magnam partem de lapide sepulcri D. n. J. C. ; de lacte beatae Mariae Virginis ; item ferrum sacrae lanceae quo perforatum fuit in Cruce latus D. n. J. C. crucem aliam mediocrem, quam crucem triumphalem veteres appellabant, quia ipsam in spem victoriae consueverant imperatores ad bella deferre ; clamidem coccineam quam circumdederunt milites D. n. J. C., in illusionem ipsius ; arundinem quam pro sceptro posuerunt in manu ipsius ; spongiam quam porrexerunt ei sitienti in cruce aceto plenam ; partem sudarii quo involutum fuit corpus ejus in sepulchro ; linteum etiam quo praecinxit se quando lavit pedes discipulorum, et quo eorum pedes extersit ; virgam Moysi ; superiorem partem capitis B. Joannis Baptista, et capita SS. Blasii, Clementis et Simeonis.
In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem nos signavimus praesentes litteras nostro signo imperiali, et bullavimus nostra bulla aurea. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini millesimo 1247, mense junii, imperi nostri anno octavo.
[Sig.] Balduini »

Chancellerie royale